Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops conperit, hoc Indus audiuit, hoc Parthus et Persa nouerunt, nec ignorat Armenia, Bosporus exclusa cognouit, et postremo si quis aut Fortunatas insulas aut glacialem frequentat oceanum.
quo miserior est regio ista nostrorum, quae tantum uirum, cum in proximo habuerit, nosse non meruit. nec tamen huic crimini miscebo populares: soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes, nec inmerito nosse illum inuidi noluerunt, quia si uirtutes illius nossent, sua uitia cognouissent.
horreo dicere quae nuper audiui, infelicem dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum. non est hominis uox ista, sed diaboli, nec Martino in hac parte detrahitur, sed fides Euangeliis derogatur.
nam cum Dominus ipse testatus sit istiusmodi opera, quae Martinus inpleuit, ab omnibus fidelibus esse facienda, qui Martinum non credit ista fecisse, [*]( 3 praetestantior V II Turonas M 5 \'ambroei V: ambrosii AFv II qui F corr. e qus ut uidetur 10 fuisse. et postumianus inquit ita etc. V 11 quasi AV: quia F 1\\ deodem V, ex de eo idem? 12 quoadusque V: quoad AF" 13 semper om. B 15 audeo V: quemquam audebo AF" 16 siria A II etbiops V 18 boBforus AFV 19 glatialem AF 20 nostrorum (t. e. Aquitanorum) AFV: uestrorum M, nostrarum Q, nostra v 24 uitia nonissent BY || quae Y: quod AFv 27 fides BV: fidei AFv II euangeliis V: euangelii ABFv 29 ista fecisse non credit om. Fpr. m. )
sed infelices, degeneres, somnulenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt, et malunt illius negare uirtutes quam suam inertiam confiteri.
uerum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut iam dudum desidero, residua Martini opera contexe.