Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
etsi omnium una uictoria est, non potest omnium esse par gloria. tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique necesse est confiteri Martino neminem conferendum.
nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non adtigit, hic quoque saepius imperauit incendiis. si reuoluas quod anachoretis feritas bestiarum uicta succubuit, hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium uenena conpescuit.
quodsi illum conferas, qui inmundis spiritibus obsessos uerbi imperio aut etiam fimbriarum uirtute curabat, ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt.
si etiam ad illum recurras, qui saetis suis pro ueste contectus putabatur ab angelis uisitari, cum isto angeli cotidie loquebantur.