Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
age ergo, quia non illa a te audire desidero, quae scripta sufficiunt, illa quae tum uel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.
Equidem, Postumiane, inquam, cum te iam dudum de sanctorum uirtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa, quae singuli diuersa fecissent, per unum istum facile conpleta.