Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ubi paene omnibus magis quam tibi notus est. hic Aegyptum, Nitriam, The baidam ac tota Memphitica regna transiuit.

hunc ego in eremo a quodam sene legi uidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi iniuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere conpellerem, quae in illo tuo libro de uirtutibus beati uiri professus es praeterisse.

age ergo, quia non illa a te audire desidero, quae scripta sufficiunt, illa quae tum uel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.

Equidem, Postumiane, inquam, cum te iam dudum de sanctorum uirtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa, quae singuli diuersa fecissent, per unum istum facile conpleta.