Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

primus eum Romanae urbi uir studiosissimus tui Paulinus inuexit: deinde cum tota certatim urbe raperetur, exultantes librarios uidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur, siquidem nihil illo promptius, nihil carius uenderetur.

hic nauigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam ueni, iam per totam Carthaginem legebatur. solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit. nam quid ego de Alexandria loquar?

ubi paene omnibus magis quam tibi notus est. hic Aegyptum, Nitriam, The baidam ac tota Memphitica regna transiuit.

hunc ego in eremo a quodam sene legi uidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi iniuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere conpellerem, quae in illo tuo libro de uirtutibus beati uiri professus es praeterisse.

age ergo, quia non illa a te audire desidero, quae scripta sufficiunt, illa quae tum uel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.