Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
igitur infelici se obstinatione proripiens cum dolore omnium digressus a fratribus. uix e conspectu abscesserat, inpletur a daemone cruentasque spumas ore prouoluens suis dentibus se ipse lacerabat. deinde ad idem monasterium fratrum umeris reportatus, cum coerceri in eo inmundus spiritus non ualeret, necessitate cogente ferreis nexi- . bus alligatur, pedes cum manibus uinciuntur: non inmerita poena fugitiuo, ut quem non cohibuerat fides, catena cohiberet.
post biennium demum oratione sanctorum ab inmundo spiritu liberatus ad eremum, unde discesserat, mox regressus, et ipse correctus et aliis futurus exemplo, ne quem aut falsae iustitiae umbra decipiat aut incerta mobilitas inutili leuitate conpellat semel coepta deserere. haec uos de uirtutibus Domini, quae in seruis suis uel imitanda operatus est uel timenda, scire sufficiat.
sed quia satisfeci uestris auribus, immo etiam uerbosior fui fortasse quam debui, tu modo — ad me autem loquebatur — debitum faenus exsolue, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, iam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.
Quid ? inquam, tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius uita adque uirtutibus edidisse?