Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
sed tu illa potius euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.
Adulescens quidam ex Asia praediues opibus, genere clarus, habens uxorem et filium paruulum, cum in Aegypto tribunus esset et frequentibus aduersum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula conplura uidisset, a beato uiro Iohanne uerbum salutis accepit.
nec moratus inutilem militiam cum uano honore contemnere, eremum constanter ingressus breui tempore in omni genere uirtutum perfectus emicuit. potens ieiuniis, humilitate conspicuus, fide firmus facile se antiquis monachis studio uirtutis aequauerat, cum interim subiit eum cogitatio iniecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam filiumque unicum ac domum totam cum uxore saluaret : quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo eripere contentus salutem suorum non sine inpietate neclegeret.
istiusmodi falsae iustitiae colore superatus post quadriennium [*]( .1 construxit F pr. m. 4 byrrum AV: birrum Fv 5 texat om. V 6 nos reuertamur Fcorr. 7 tu] Item postumianus (minio) tu V 8 disputandum om. V II brcbiter V 9 acciperent et p. expenderent V 11 posthac BMV: post haec AFv II coherceri AF et sic dlias; in V additum minio: et gallus 14 tibi om. F II laboramus. et postumianus nec te etc. V 15 suspensum tenebo A 16 quidem F pr. m. 17 paruum V 18 Blembos] sic libri; Blemmyes (siue Blemmyas de Prato II quaedam loca A 19 eremi] hieme V II cumplura F 21 uano F: nano illo AFc 29 istiusmodi V: istiusmodi ergo AFr )
igitur infelici se obstinatione proripiens cum dolore omnium digressus a fratribus. uix e conspectu abscesserat, inpletur a daemone cruentasque spumas ore prouoluens suis dentibus se ipse lacerabat. deinde ad idem monasterium fratrum umeris reportatus, cum coerceri in eo inmundus spiritus non ualeret, necessitate cogente ferreis nexi- . bus alligatur, pedes cum manibus uinciuntur: non inmerita poena fugitiuo, ut quem non cohibuerat fides, catena cohiberet.