Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
uerum haec describenda mordacius beato uiro Hieronymo relinquamus: ad propositum reuertamur. Tu uero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris [disputandum]: ita breuiter uniuersa nostrorum instituta conplexus es, ut pauca haec tua uerba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthac Hieronymi coerceri.
sed tu illa potius euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.
Adulescens quidam ex Asia praediues opibus, genere clarus, habens uxorem et filium paruulum, cum in Aegypto tribunus esset et frequentibus aduersum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula conplura uidisset, a beato uiro Iohanne uerbum salutis accepit.
nec moratus inutilem militiam cum uano honore contemnere, eremum constanter ingressus breui tempore in omni genere uirtutum perfectus emicuit. potens ieiuniis, humilitate conspicuus, fide firmus facile se antiquis monachis studio uirtutis aequauerat, cum interim subiit eum cogitatio iniecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam filiumque unicum ac domum totam cum uxore saluaret : quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo eripere contentus salutem suorum non sine inpietate neclegeret.