Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ille praepotens, ille signis adque uirtutibus toto Oriente uulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant, ad cuius fores summae istius saeculi se prostrauerant potestates, correptus a daemone est retentus in uinculis:
omnia demum illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius adque optatius, uanitate.
Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutauerit aut fatuis adque adulantibus uerbis femina una laudauerit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit uanitate? ut, etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia uel stultorum adulatione aut fortasse errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit!
iam uero si ei munera crebra mittantur, Dei se magnificentia adseret honorari, cui dormienti adque resoluto necessaria conferantur. quodsi uel de modico ei aliqua uirtutis alicuius signa succederent, angelum se putaret.
ceterum cum neque opere neque uirtute conspicuus sit, i ei quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursibus, ipse etiam ubique dis currit:
et qui antea pedibus aut asello ire consueuerat, spumantibus equis superbus inuehitur: parua prius ac nili cellula [*](1 uirtus A 4 conuersis A II deum BV: dominum AFro 5 diabolo MV (sed V diabulo): diaboli AFv 6 moror coni. de Prato || ille signis ABM: ille qui signis Fv 8 postrauerunt Fpr. m. 9 retentus Y et Rosw.: tcntufl AFv 10 energumini FV, inergumini A II perpcssus. Quinto v, interpunctionem uerborum corr. de Prato 12 optatiubilis V, tmde optabilius scribendum uidetur 13 infedilitas Y 14 humilius B 15 femina uana duo Traiectmi 18 fortasse V: fortassis AFfJ 20 magnificentia ABFV: munificentia F corr. 2 libri Gis. et v || adseret BMV: asserit AFv 22 ei om. Y p alicuius BV: om. AFv 23 neque opere om. Y 25 occursibus V: occursionibusAFv 26 ante AFv II spumantibus equis MV: spumante equo 3 libri Gis. et v, spumeo equo AFQ )
uerum haec describenda mordacius beato uiro Hieronymo relinquamus: ad propositum reuertamur. Tu uero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris [disputandum]: ita breuiter uniuersa nostrorum instituta conplexus es, ut pauca haec tua uerba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthac Hieronymi coerceri.
sed tu illa potius euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.
Adulescens quidam ex Asia praediues opibus, genere clarus, habens uxorem et filium paruulum, cum in Aegypto tribunus esset et frequentibus aduersum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula conplura uidisset, a beato uiro Iohanne uerbum salutis accepit.