Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

totis igitur precibus conuersus ad Deum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat. quid multis morer?

ille praepotens, ille signis adque uirtutibus toto Oriente uulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant, ad cuius fores summae istius saeculi se prostrauerant potestates, correptus a daemone est retentus in uinculis:

omnia demum illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius adque optatius, uanitate.

Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutauerit aut fatuis adque adulantibus uerbis femina una laudauerit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit uanitate? ut, etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia uel stultorum adulatione aut fortasse errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit!