Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Tum ego, absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum [ut puto] nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. illud reticere non possum, non solum illos, de quibus interrogas, nihilo meliores quam noueras factos, sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, asperiorem nobis fuisse quam debuit. nec uero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui et tunc etiam amaui, cum putabatur inimicus.
me autem haec tacitis cogitationibus reuoluentem admodum dolor iste conpugit, paene nos sapientis et religiosi uiri amicitia destitutos. uerum haec, quae maeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus.
quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius admouit adque ita exorsus est.
Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit.