Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides possit, ostendit.
sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula, quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.
Duo uobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit aduersus inflationem miserae uanitatis exemplum, alterum aduersus falsam iustitiam non mediocre documentum.
quidam ergo sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. non solum enim praesens, neque uerbo tantum, sed absens quoque interdum cilicii sui fimbriis aut epistulis missis corpora obsessa curabat. hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe uenientibus.
taceo de minoribus: praefecti comitesque ac diuersarum iudices potestatum pro foribus illius saepe iacuerunt. episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo adque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac diuino munere inlustratos, quotiens manum illius uestemque contigerant, non inmerito crediderunt.
hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere ac pro cibo - tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat — sex tantum caricis sustentari.
interea sancto uiro ut ex uirtute honor, ita ex honore uanitas coepit obrepere. quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est, sed repelli penitus uel tacita conscientia uanitatis perseuerante uirtute non potuit.