Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides possit, ostendit.

sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula, quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.

Duo uobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit aduersus inflationem miserae uanitatis exemplum, alterum aduersus falsam iustitiam non mediocre documentum.

quidam ergo sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. non solum enim praesens, neque uerbo tantum, sed absens quoque interdum cilicii sui fimbriis aut epistulis missis corpora obsessa curabat. hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe uenientibus.