Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
et qui putabatur arsurus, uelut frigido rore perfusus se ipse miratus est.
sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non adtigit? ut nec abbatem pigeret dura mandasse nec discipulum paeniteret imperio paruisse: qui eo quo aduenerat die, dum temptaretur infirmus, perfectus inuentus est: merito felix, merito gloriosus, probatus oboedientia, glorificatus est passione.
In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. quidam itidem ad eundem abbatem recipiendus aduenerat. cum prima ei lex oboedientiae poneretur ac perpetem polliceretur ad omnia uel extrema patientiam, casu abbas storacinam uirgam iam pridem aridam manu gerebat.
hanc solo figit adque illi aduenae id operis inponit, ut tamdiu uirgulae aquam inriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente uiresceret.