Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: uocata adest, caput praebet et habet sensum indultae sibi ueniae, sicut pudorem gessit errati:

tua haec uirtus, Christe, tua sunt haec, Christe, miracula. etenim quae in tuo nomine operantur serui tui, tua sunt, et in hoc ingemescimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non uerentur.

Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo. fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta sunt, explicabo.

habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.