Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
uerum hoc sancto illi labor cum pecore communis et propria praestabat industria: frequens enim inrigatio aquarum tantam pinguedinem harenis dabat, ut mirum in modum uirere adque fructificare horti illius holera uiderimus.
ex iis igitur una cum domino bos ille uiuebat: nobis quoque ex ea copia cenam sanctus dedit. ibi uidi, quod uos Galli forte non creditis, ollam cum holeribus, quae nobis in cenam praeparabantur, sine igne feruere: tanta uis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.
post cenam autem iam inclinante uespera inuitat nos ad arborem palmam, cuius interdum pomis uti solebat, quae fere duobus milibus aberat.
nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. quod utrum sollers antiquitas procurauerit, an soli natura gignat, ignoro, nisi Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum haec seruis suis parauerit.