Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ego autem: nisi istud uincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, grauiter irascerer discessione fugitiui: sed quia irasci. non licet, tota istorum commemoratio, quae nos conpungit, abolenda est.

te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos esse audiendi uos uideo. sed mementote, quia non sine faenore istum apud uos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.

Nos uero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum uel sine faenore restituere possimus.. sed tamen quidquid putaueris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: ualde enim nos delectat tua oratio.

Nihil, inquit Postumianus, uestra studia fraudabo: et quia eremitae unius agnouistis uirtutem, referam adhuc uobis pauca de plurimis.

Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo milibus - habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum — peruenimus ad quendam senem monachum sub radice montis habitantem. ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat.