Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

his ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obuiam, cuius occursu nihil perterriti, ubi ante pedes eorum uenit, quasi incantata carminibus caerula colla deposuit. minor e pueris manu adprehensam ac pallio inuolutam ferre coepit. dein monasterium quasi uictor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captiuam bestiam resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit.

sed cum infantium fidem adque uirtutem ceteri praedicarent, abbas ille altiore consilio, ne infirma aetas insolesceret, uirgis.utrumque conpescuit, multum obiurgatos, cur ipsi, quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent. opus illud non suae fidei, sed diuinae fuisse uirtutis: discerent potius Deo in humilitate seruire, non in signis et uirtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis conscientia uirtutum uanitate.