Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset, sed a piscatoribus [*]( 1 fratri karissimo AV (sed add. in A salutem): om. F || unianimie F 2 scribseram V, et sic fere semper scribsi, scribtum, scribtura etc. fl achida V, sceda F, scaeda A 3 promere F 4 infirmissimus V: infimuB F, infirmos Av 6 repraehensionis V: reprehensione AFv; cf. infra c. 9, 3 || materiem V: materiam AFo et corr. V 9 ueruntamen V, om. FQ 10 ededi V || quia nulli V 11 spondisti V, cf. Chron. 1, 34, 7 12 non queat renocari AFv 13 id uenia v 17 cum — potuisset BY: post praedicatam esse habent AFv II fuisset] fuit et V 18 praedicatum est V, praedicatam (sine esse) AB (?) Fv )

110
praedicatam esse.

ego enim, cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti uiri latere uirtutes, apud me ipse decidi, ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem, et si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem.

sed tamen ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi uidetur, nomine libellus edatur. quod ut fieri ualeat, titulum frontis erade, ut muta sit pagina et, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.1