Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ita a populo sententiae sanioris haec illorum inrisa dementia est, qui inlustrem uirum dum uituperare cupiunt praedicabant. nec uero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino uolente cogitabat. inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor quidam dicitur restitisse: unde animaduersum est grauiter illum lectione prophetica tum notatum.
nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum uersum inuenit, arripuit.
psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi tollitur, pars diuersa confunditur.
adque ita habitum est, diuino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui Defensor audiret, qui ex ore infantium adque lactantium, in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus esset inimicus.
Iam uero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis euoluere. idem enim constantissime perseuerabat qui prius fuerat.