Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
una omnium uoluntas, eadem uota eademque sententia, Martinum episcopatus esse dignissimum: felicem fore tali ecclesiam sacerdote. pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant euocati, impie repugnabant, dicentes scilicet, contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu hominem uultu despicabilem, ueste sordidum, crine deformem.
ita a populo sententiae sanioris haec illorum inrisa dementia est, qui inlustrem uirum dum uituperare cupiunt praedicabant. nec uero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino uolente cogitabat. inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor quidam dicitur restitisse: unde animaduersum est grauiter illum lectione prophetica tum notatum.