Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum naturae necessitas cogebat, uere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia maiora in Martino sunt, quam ut uerbis concipi queant. numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat.
nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris leuamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere uideretur, semper orabat.
o uere uir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe aduersum omnes iniurias patientiam adsumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, inpune etiam ab infimis clericis laederetur, nec propter id eos aut loco umquam amouerit aut a sua, quantum in ipso fuit, caritate reppulerit.
Nemo umquam illum uidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, [*]( * 2 fuerint Y: fuerant AFv II deficerint V 5 potuerint F (non itemV) II cotidianam conners. AF 7 profitetur F II nulla ABFMV: om. v 8 et in iei. V: et iei. AFv 9 et in uigiliis V II noctes V add. que 8. 1. eadem m. II perinde ab eo Apr. m. 11 ne cibo AFV: nec cibo e II quidem post somno habent AFv II quantum Y: in quantum AFv 12 coegit MY II non nisi F 13 omerus AF, omyrus V II possit V II explicare F in ras. m. 2 17 quit aliut V II ab operatione V, sed pe m. antiqua punct. 21 uir BMV: om. AFv II nem. damnans V s. I. habet, neminem condemnans v 23 aduersus F 27 nemo commotum om. AF 28 fuit V: om. AFv )
numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores uidebantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum uenenatis linguis et uipereo ore carpebant.