Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
miserum me — paene non audeo confiteri — cum me sancto conuiuio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad uesperum autem pedes ipse nobis abluit. nec reniti aut Contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non adquieuissem.
sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi inlecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum inlustris uiri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus euangelica praecepta conplesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: