Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Non praetereundum autem uidetur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptauerit. quodam enim die praemissa prece et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate adsumpti fulgoris inluderet, ueste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro inlitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit.
cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: \'agnosce\' inquit, (Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi uolui\\
ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: \'Martine, quid dubitas credere, cum uideas?
Christus ego sum\\ tum ille, reuelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum, non se' inquit cIesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem uenturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem uenisse non credam .
ad hanc ille uocem statim ut fumus euanuit et cellulam tanto foetore conpleuit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognoui, ne quis forte existimet fabulosum.