Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum uero grandis omnium ad hanc professionem expectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoueri omne monasterium loco uisum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum uocum audiebatur.
[*]( 3 eiusdem F pr. m, 6 quit V 8 quidam BMV: quHam nomine AFv 11 aut V 12 aput eum V 13 anatholius AF 14 omni bumilitate atque innocentia F 15 que in V s. I. II in ow. V 17 fidem dictis nallas A 18 coartabat BMV: cohortabatur AFo 19 nuntios BM V: angelos AFv; lectionem nuntios firmat Paulinus 21 ei] enim FV 22 postrema AFfJ 1\\ inrupisse V 24 deuersabor AF 11 in me dei M et cod. Beroi.: me in dei FQ, me dei AVo 27 tcrram V: om. AFv 28 cellula V 1\\ qua AFV: in qua v )133
dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se uocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit.