Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum uero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.
unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.
Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.
quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo inlusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum uidimus.