Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse uictorem, sed paruo post tempore esse periturum.

quod quidem ita uidimus. nam primo aduentu eius Valentinianus in fugam uersus est: deinde post annum fere resumptis uiribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.

Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.

quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua? unum de tuis modo interfeci.