Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse uictorem, sed paruo post tempore esse periturum.
quod quidem ita uidimus. nam primo aduentu eius Valentinianus in fugam uersus est: deinde post annum fere resumptis uiribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.