Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen.
pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. ipse armatam militiam m adulescentia secutus inter scolares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militauit: non tamen sponte, quia a [*]( 3 philosofando V 5 humanis codd. aliquot prob. Vonckio H plane V pr. m.: tamen AFQ et corr. V 6 inanes philosofiae V 12 praemium om. Fpr. m. 13 aliis exemplo v 15 ut se MV: utq; F, ut quae Q, et quae Av 21 excellentia AFQV: excellentiora v 26 Sabaria BV et corr. F: sabariae AF1 Qv 1\\ Pannoniorum dett. || oppido om. v 27 alitus ABF\\ aletus V corr. (altus pr. m.) 28 milex V, item p. 112, 20 30 alas F partifn in ras. m. 2 || Constantino v 31 sponte A in marg. )
nam cum esset annorum decem, inuitis parentibus ad ecclesiam confugit seque catechumenum fieri postulauit.