Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Paulinus magni uir postmodum futurus exempli, cum oculum grauiter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.

ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo deuolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis uulneribus esset adfectus, cum exanimis iaceret in cellula et inmodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus uisus est eluere uulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire liuores: adque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.