Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio domus daemonium se uidere. cui cum ut discederet imperaret et [*]( 3 expectans AFV haud scio an recte, malim tamen: ingens stat turba.. expectans (erat autem ingens t. — expectans M, ubi i. t. p. f. expectans aderat B) 4 acturus A 5 in om. V 7 infundit V: infudit AFv 8 ante singula in V uox erasa est || coeperant A II uiuescere ABF1: uiuiscere V add. re manu antiqua, reuiuiscere F corr., uiuiscere v 10 Eodemque F, Eodem quoquae A || taetradii V: tetradii AFv et sic deinceps 12 manus F II ne quã∗∗∗ F 13 de (non ex) cellula V: de ea cellula M, ex cella AFv 15 daemonicus V pr. m. 16 uero om. V 17 eo tempore BM: eodem tempore AFVv 18 spondit FV, spopondit F corr. II igitur v 20 ab eo om. Fpr. m. 21 domino diu V, dominum nostrum J. AF 22 multum AF 24 in eo V 25 horribi- lem in atrii V 26 descenderet V II et patrem familias V: cocum patris familias BMt quendam e familia AFv )
sed cum dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos deuora.
tum uero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati uiri uitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens uestigia fluxu uentris egestus est.
Interea cum de motu adque impetu barbarorum subita ciuitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an uerus esset hic nuntius, fateretur.