Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

postremo a circumstantibus episcopis ire conpulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus expectabat, ;

quidnam Dei seruus esset facturus. ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus orauit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae uim sancti liquoris infundit, statimque uox reddita est.

tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra uiuescere, donec firmatis eressibusgressibus populo teste surrexit.

Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis uiri seruus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur. rogatus ergo Martinus, ut ei manum inponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit: ita in aduenientes rabidis dentibus saeuiebat.

tum Taetradius ad genua beati uiri aduoluitur, orans ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. tum uero Martinus negare se profani et gentilis domum adire posse: