Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati.
qua ille uoce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse uirtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum uirtutis [*]( 2 itidem om. V II euertet à 4 proiecto M II percussuro AJBFV: percussori v 7 fuit illut V, illud fuit à 10 fana eorum v || gentiles V: gentilium AFv 15 liquebat V [I Triberis V 16 ita om. V 19 adstabant BMV: adaistebant AFv 20 ad ciuit. illam martinum uenisse nuntiatur V: nuntiatur ad ciu. illam uenisse mart. AFv 21 pater puellae r H currit AFQ II exanimis mei: exanimi v 22 spectante BM, expectante V, cf. supra c. 14, 6 23 episcopis praesentibus AFv II heiulans AF II illius 26 eam adeasBM: eas adeam - V, sed sicm. 2 in litura, ad eam nenias AF (sed in F rasura corr. eaa) 27 obstipuit V: obstupuit AFv )
postremo a circumstantibus episcopis ire conpulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus expectabat, ;