Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati.