Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quod ubi Martinus aduertit., rapido cursu tectum domus scandit, obuium se aduenientibus flammis inferens. tum uero mirum in modum cerneres contra uim uenti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus uideretur. ita uirtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est.

In uico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis uoluisset euertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus.

itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud diuina dirueret.