Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
leuato ergo in aduersos signo crucis imperat turbae non moueri loco onusque deponere. hic uero mirum in modum uideres miseros primum uelut saxa riguisse.
dein, cum promouere se summo conamine niterentur, ultra accedere non ualentes ridiculam in uertiginem rotabantur, donec uicti corporis onus ponunt: attoniti et semet inuicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant.
sed cum beatus uir conperisset exequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, eleuata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum uoluit, stare conpulit, et cum libuit, abire permisit.
Item, cum in uico quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset adgressus excidere, tum uero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere.
et cum idem illi, dum templum euertitur, imperante Domino quieuissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui seruiret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata.