Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam uulgo adcommodans, ne superstitio conualesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.
dehinc super sepulchrum ipsum adstans orauit ad Dominum, ut quis esset uel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conuersus ad laeuam uidet prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, uulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret.
mirum in modum uocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non uidebant. tum Martinus quid uidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoueri, adque ita populum superstitionis illius absoluit errore.
Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulchrum cum superstitioso funere deferebatur, obuium haberet: conspicatusque eminus uenientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum interuallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid uideret.