Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conueniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. uinum nemo nouerat, nisi quem infirmitas coegisset.

plerique camelorum saetis uestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos uidimus.

quae enim esset ciuitas aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem? [*]( 2 episcopii F II ut om. V 3 ergo] uero Q II adhaerente v 4 deinde Fv 5 se MV: om. AFv II ciuitate V 7 erimi V, heremi AF 8 excelsi BMV: excelsa AF 11 multique BMV: multi quidem AFv || ex V: e AFv II in eundem — cauato om. F pr. m. 12 saxo (non cx saxo) Bupertecti montis caua Y 13 fere BMV: uero AFv 14 in medio Fv 16 quisquam F corr. 2 m. ex cuiquam 18 suam ABFMQ: om. V, fuit dett. pauci et v 19 unil A 21 camellorum Y II saetis Y: setis AFtJ 22 sit om. V II mirandum duo lHbri Gisel. 24 edocati V 25 eis V: his AFv II post episcopatopos Y, sed siem. 2 in rasura (praeter syllabam extremam) 26 non sibi — cuperet sacerdotem BMV: non sibi (corr. e se) — cuperet sacerdotes Q, non — cuperet sacerdos A, non se — cuperet ■ sacerdotes habere Fv )

121

Sed ut reliquas uirtutes eius, quas in episcopatu egit, adgrediar, erat haut longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, uelut consepultis ibi martyribus, sacrauerat:

nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris uel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoueri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.

cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam uulgo adcommodans, ne superstitio conualesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.