Vita Sancti Martini
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur. non emere aut uendere, ut plerisque monachis moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi uacabant.
rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conueniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. uinum nemo nouerat, nisi quem infirmitas coegisset.
plerique camelorum saetis uestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos uidimus.