Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pauimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus uestigia proderent. igitur postero die rex templum ingressus animaduertit absumpta, quae idolo apponi iusserat.
tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.
Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut [*]( 6 Aen. I, 729. 30 II Par. 36. ) [*]( 4 defuerat P 5 Beli b: bella P 6 cnina — meminit Sigonio glossema uidebatur 10 Daniele b 14 ut I ut es illud P II accyri P, acoersi b 18 sueta P: om. b; aliquid deesse recte Vorstius senserat II inferri P et Vorgtnu: inferre b 21 Danieli b 23 ues tia P 28 Danielo om. P, Danieli b 31 restuere P )
etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis uiribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere.
ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperauerint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.