Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit: qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo deuorati ferarum famem expleuerunt.
Daniel clarus ante clarior haberi: rex antiquato edicto suo nonum. proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.
extant etiam uisiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem reuelauit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiauit uenturumque Antichristum manifeste exposuit.
quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeuiginti annos regnasse traditur: qua tempestate Astyages Medis imperabat.
Hunc Cyrus, ex filia, nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est.