Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis nen paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes peruicere, ut m lacum demitteretur.
sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit: qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo deuorati ferarum famem expleuerunt.
Daniel clarus ante clarior haberi: rex antiquato edicto suo nonum. proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.
extant etiam uisiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem reuelauit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiauit uenturumque Antichristum manifeste exposuit.
quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeuiginti annos regnasse traditur: qua tempestate Astyages Medis imperabat.
Hunc Cyrus, ex filia, nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est.
Babylonii quoque in potestatem ditionemque eius concessere. igitur [*]( 21 Dan. 7-10. 28 Esra 1. Jer. 25. II Par. 36. ) [*]( 2 regnumque b 11 Danielem b 8 inuidia Giselinus: iniudęa P, in Judaea b 9 compellant malebat de Prato coll. Seueri dial. 2, 6 10 deum P, ut coniecit de Prato : Dominum b 11 id olario P 18 feram P 19 haberi P: haberi coepit b II aritiquato P 24 anticristum P 25 si quia b 26 duo de xx P 27 astyagis P 30 potestatem et ditionemq. P )
erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius meminit, ex sere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui uesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent.
igitur Cyrus cumDanielo familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum uiuentis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur.