Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exiliis multati : quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum conuictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat ; solus tamen omnium episcopatu detrusus.
nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicauerat: sapienter id et uerecunde, nisi postea. amissum locum repetere temptasset.
ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata. latius propaga1;a est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honorauerant, postea ut martyrem colere coeperunt.