Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
namque tum Martinus apud Treueros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret Мaximum orare, ut sanguine infelicium abstineret: satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur: saeuum esse et inauditum naeas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret.
denique quoad usque Martinus Treueris fuit, dilata cognitio est: at mox discessurus egregia auctoritate a Мaximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.