Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed forte accidit , ut dum multa euoluerem, annotationem hanc iam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regum Baby loniorum tempora continebantur: quam praetereundam non putaui, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim per sacram historiam a captiuitate usque ad Cyrum fuisse referuntur — impleret.

Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Ghromcis Euiimarodac fuisse uocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit.

is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra uasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperauit.

cumque his per luxum ac licentiam regalis conuiuii promiscue omnes uirilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in uersum ductae literae: sed qui posset scripta legere, non reperiebatur.

igitur rex perterritus magos et Chaldaeos aduocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium reuelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum.

itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis [*]( 12 IV Reg. 25. 15 Dan. 5. ) [*]( 2 babilloni P, Babylonem b 4 hanc in interpolato Qiselinus 5 repperirem P 6 regnum babilloniorum P 7 consentirent P, em. de Prato 12 regnum est adeptus b 13 Euilmarodac Pb: Enilmarodach Drusius 14 Balsasar Drusius 15 Is cum b: com P 17 hierolimae P II nec P: ac b 19 cnmq. P: cum b 20 omnes P, ut coni. Sigonius: omnis b 21 conspicatur P (non conspicatns est): conepicit b 22 possit P 23 repperiebatur P 24 mussitantUras b, at cf. I, 43, 7 27 accitus Daniel b )

62
datum. quod mox consecutum eet.

nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupauit: Danielum illustri opinione compertum uniuerso imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar neete purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat.