Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

hic post deuictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captiuum Babylonam transtulit, regnasse traditur annos vi et xx, quamquam id non in sacra historia scriptum inuenerim.

sed forte accidit , ut dum multa euoluerem, annotationem hanc iam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regum Baby loniorum tempora continebantur: quam praetereundam non putaui, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim per sacram historiam a captiuitate usque ad Cyrum fuisse referuntur — impleret.

Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Ghromcis Euiimarodac fuisse uocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit.

is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra uasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperauit.

cumque his per luxum ac licentiam regalis conuiuii promiscue omnes uirilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in uersum ductae literae: sed qui posset scripta legere, non reperiebatur.