Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad uicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa inuoluerat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet.
ita deducti Instantius et Priscillianus: quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est.
Priscillianus uero, ne ab episcopis audiretur, ad principem prouocauit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam uel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti [*]( 1 itachius P 5 ambien (sic) P 10 deferretur om. P, deferatur suppleuit Galesinius 11 itbatium P et sic saepius 1\\ in Trcueris P, ut coni. Giselinus: in aere ueris b, quae lectio inde exorta est, quod in P intreneris ex inèreueris correctumest, littera e, de qua agitur, non deleta. Scriptura talis est teste Reifferscheidio, ut ta-ntum accuratius inspicienti intreueris correctum use appareaf. 12 frustratus P et Sigonius: frustratur b 13 britannium P, ut coni. Tillemont: Pritannium &, Britomum Hontheim Prodr. hist. Treuir. I, 134 II defessUS P II tum om. b \'14 clemens maximu P: Clementem Мaximum b ; cf. Sall. Jug. 22 sed is rumor clemeus erat, et Prisc. 18, 277 p. 353 ed. Bert.. II inperium P 16 noni] noim P 22 Burdegalenaem b 26 qui aut de Prato : quia aut Pb 27 ucl P : om. b II aut si P et Giselinus : aut sibi b )