Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
quadam etiam coniuratione susceperant, quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Y dacium Emeritae sacerdotem referret.
is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit.
Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere.
uerum haeretici committere se iudicio non ausi: in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Saluianus episcopi, Helpidius et Priscillianus laici.
additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio t Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et maximeHyginum extra communionem faceret, qui, cumprimus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter deprauatus in communionem eos recepisset.
interim Instantius et Saluianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas uires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.