Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
qua tempestate Hilarius, quartum iam exilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per uicarium ac praesidem data euectionis copia, adesse compellitur.
cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos uolentes misere. ut ego conicio , Dei nutu ita gestum, ut uir diuinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.
is ubi Seleuciam uenit, magno cum fauore exceptus omnium in se animos et studia conuerterat. ac primum quaesitum ab eo, quae [*](Prato; concludit enim Seuerus relationem hac sententia : ita in utrisque, (h. e. tam Aquitanis Gallisque, qui fiscalia repudiauerant, quam Britannia, qui a fiscco potius quam ab aliis sumlre maluerant) egregium est aemplum ) [*]( 2 omneis, ut supra dictum b 3 autem aedem tum Joh. Clericus (Bibliothėque choisie Tom. XX, 1 p. 349): tmedentil P, aedem tum Giselinus , tantum locum Вaroniusl, iunctam aedem tum Bochartus, tam * Edentum b 8 esset p. fides uel P: essent p. fides et b \' 13 ueneno perfldiae de Prato 18 seleutiam isau I oppidum P 20 frigia P 24 misere P: miscero b 25 conitio P; ut ego conicio ad sequentia referen- dum esse uidit Sigonius )
ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique prauae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore auulsi.
m eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, V ranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulas. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum uiribus et principis societate.
Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni: eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, uerbis fallentibus inuolutam,_ quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur.