Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant ueritati.
nam ubi όμοούσιοverat scriptum, quod est unius substantiae, illi όμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret : ut uerbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis ueritatem.
sed quidam ex his ultra processerant, άνομοιοvσίαν id est dissimilem . substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur.
nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens e Vrsatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.